Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

seu eis constiterit fbre contemptores, contradicto­res et rebelles, dictascjue sentenlias per nos su­perius latas incurrisse, et eis esse iigatos, in suis ecclesiis, dum populus in eis conuenerit ad diuina officia audienda, sic ligatos exconimunicatos, su­spensosque, et interdictos publice denuncient et faciant ab aliis euitari lamdiu, donec dictis nostris monitionibus et mandatis plene paruerint et suae absolutionis beneficium a nobis, vel superiori no­slro meruerint obtinere. Et nihilominus omnia et singula nobis in hac parte commissa plenarie exe­quantur iuxta traditam a sede Apostolica nobis formam. Ita tamen, quod ipsi subdelegati nostri aut aliquis alius nihil in praeiudicium dicti Domini Thomae Archiepiscopi valeant atlentare, nec circa suprascriptas sententias per nos latas, absoluendo, vel suspendendo aliquid immutare. Et si contin­gat nos super praemissis in aliquo procedere, de quo nobis potestatem omnimodam reseruamus, non intendimus propler hoc commissionem no­stram praedictam in aliquo reuocare, nisi de re­uocatione ipsa specialem et expressam in nostris faceremus litteris mentionem; per hunc autem nostrum processum nolumus, nec intendimus no­stris in aliquo praeiudicare collegis, quo minus ipsi, vel eorum alteri, seruato tamen lioc nostro processu, valeant in huiusmodi negocio proce­dere, prout ipsis vel eorum alteri placuerit et videbitur expedire. Praefatas quoque litteras Aposlolicas et instrumenta praedicta volumus pe­nes eundem Dominum Archiepiscopum vel pro­curatorem suum remanere, et non per vos, aut aliquem Vestrum, seu quemquam alium conlra psius voluntatem quomodolibet detineri. Con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom