Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

trarium vero facientes praefatis nostris sententiis, prout in scriptis latae sunt, ipso facto volumus subiacere. Mandamus tamen vobis copiam fieri de praemissis, si eam petieritis et Jiabere volue­ritis, vestris tamen sumptibus et expensis. Ab­solutionem vero omnium et singulorum, qui prae­fatas nostras sententias aut earum aliquam incur­rerint quoquo modo, nobis vel superiori nostro tantum modo reseruamus. In quorum omnium et singulorum praemisso­rum testimonium praesenlem nostrum processum per Notarium publicum infrascriptum, scribi et publicari inandauimus, nostrique sigilli fecimus appensione muniri. Datura et actum Auinione in domo liabitationis nostrae. Anno a natiuitate Do­mini M. CCC. LXXV. indictione XIII. die quarta mens ;s Iuiii, Pontificatus dicti Domini nostri Pa­pae anno quinto. Praesentibus discretis viris Do­minis Dionisio Anselmi rectore parochialis Eccle­siae Sancti Petri de Lana, Comenariensis Dioe­cesis, etGuillelmo Willary, Presbitero Beneliciato, in dicta Ecclesia Sancti Agricoli testibus ad prae­missa vocatis, specialiter et rogatis. Et ego Ioannes Fabri de Rambertivillari, Clericus Tullensis Dioecesis, publicus apostolica et imperiali auctoritate Notarius, praeraissis orani­bus et singulis, dum sic, vt praemittitur, per Ve­nerabilem virum Dominum Ioannem de Syluis, Decanum Ecclesiae Sancti Agricoli Auenionensis, executorem praefatum, lierent et agerentur corara eo, vna cum praenominatis lestibus praesens fui, eaque sic fieri vidi et audiui; ac de ipsius Domini execuloris mandato scripsi et publicaui, signo­que meo solito vna cum dicti Domini executoris 6 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom