Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

omnibus dilationibus ac monitione canonica assi­gnamus, fuerint, quae eis in liac parte committi­mus et mandamus, praedicta canonica monitione praemissa ferimus in his scriptis, districte prae­cipiendo mandamus, qualenus ipse vel eorum ali­quis, qui super hoc fuerint requisiti seu fuerit requisitus, ad vos Dominum Nicolaum Abbatem et Conuentum praedictos, nec non monasterium Vestrum et dictam villam Berzenthe, habitatores­que et incolas eiusdem, aliasque personas, atque loca, de quibus expediens fuerit, personaliter ac­cedant, seu accedat, et praefatas litteras Aposto­licas et hunc nostrum processum, omniaque et singula in eis contenta, vobis et aliis, quorum in­terestet intererit, vbi quando et quomodo fuerit op­portunum, legant, intiment et fideliter procurent, ac praefatum Dominum Thomam Archiepiscopum vel Procuratorem suum, eius nomine ad posses­sionem dictae villae, amotis exinde praefatis Ab­bate et Conuentu, auctoritate apostolica restituant, reintegrent, ipsumque restitulum et reintegratum iuxta iuris exigentiam defendant et alia oinnia et singula in ipsius Domini Archiepiscopi praeiudi­cium attentata ad pristinum statum reducant, fa­cientes eunduin Dominum Archiepiscopuin, vel dictum eius Procuratorem pro eo ad huiusmodi possessionem dictae villae recipi et admitti, sibi­que de ipsius villae fructibus, redditibus, pro­uentibus, iuribus, commodo et obuentionibus vni­uersis integre responderi et de praedictis perce­ptis fructibus et florenorum surnmis, pro dictis expensis plenam et debitam satisfactionem iin­pendi, ac omnes et singulos, quos rnonitionuin et mandatorum nostrorum praedictorum inuenerint, 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom