Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
XVII. Ciues Lombardum tributo consueto haud couttnlum querulantur. s. A. Excellentissimo Domino eorum L. Dei gratia regi Hungariae — Iudex — Ciuitatis etc. — Litteras vestrae Serenitatis improperatorias humiliter et deuote recepimus inter cetera continentes, quod nos, conciues nostri Mercatores, per fluuium —- cum mercimoniis huc et huc transeuntes, tributum ad castrum — pertinens destruxissemus, eidem — proximo Vestro vel suis officialibus reintegrare, et vlterius dictum tributum sibi plenarie persoluere deberemus. Ad quod Vestrae Celsitudini taliter respondemus: quod querimoniae accusatoris et adulatoris in plus se extendunt, quam factum rei haberetur. Et ideo licet nos ipsum tributum annotato Magnifico Viro C» proximo vestro, sic sicut ab antiqLiis temporibus pro «dicto castro exactum et receptum solitum fuisset dare et soluere parati fuissemus, et nunc essemus; tamen quia Lombardi sicut Idropici magis quam aliae gentes pecunias sitiunt, nec vlio vnquam tempore impleri possunt et satiari; ideo ipse iustum tributum ab eisdem mercatoribus prouenire solitum et debitLim nunquam voluit acceptare; litigat enim nobiscum continuis temporibus super eo, quod de vna quaqLie naui onerata sibi quatuor florenos soluere debeamus, cum tamen ab antiquis temporibus vnus florenLis Budensis persolutus extitit de vna naui in loco tributi praenotati. Quamobrem Vestrae Serenitati supplicamus humiliter et deuote^ quatenus pro amoie Dei et suae Genitricis Mariae, nec non pro refrigerio animae Domini Karoli, quondam Patris Veslri chari&imi,