Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
tam citas aures vestras iubilas contra nos querulantibus non velitis adhibere, sicut dictus pater vester sic et vos tam in facto exactionis dicti tributi, quam etiam in aliis libertatibus nostris nos frui permittere dignemini et gratulari. Quod si Vestra Maiestas in exactione dicti tributi secus fecerit et ipsam antiquam libertatem destruxerit, vel ipsam augmentare voluerit, scitote pro firmo, atque rato, quod nullus vel saltem pauci mercatores transire incipient per locum tributi supradicti. Et sic vlterius vel vltimus error fiet peior priore. Datum etc." Ibid. p. 52—3. En Reyi iusto fas fuerat dicere verum ! XVIII. Idem Ludouicus pro Fratribus Ordinis Minorum 8. Francisci plura partim fundauit, partim refitaurauit Monasteria; sed litteras ipsius haud rcperimus. XIX. Transumtionales Ludouici super terra Uraj, prb familia Niczkiana, ac ludiciariae, in processu causae producuntur, quas tamen ob curiae regiae absentiam exhibere nequimus.