Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
test, aut queralibet de ciuili populo litteras docuerit, seu clericum fecerit, absque conscientia et consensione Domini sui, ipsum redimat, et insuper L. pensas persoluat." Magnates ac ISobiles ad consummandum litterarum curriculum ad oras exteras sunt profecti: Ita Nobilis Iuuenis Betlilem earumdem gratia Parisios concessit A. 1175. Vide Codicis Diplomatici Tomo IL p. 199. Huc facit Svnodi item Budensis Cap. 66. stututum: „Excommunicentur Monachi ac religiosi, qui relictis claustris suis, absque Praelatorum suoruin licentia , ad scholas ire, aut aliud, quam Grainmaticam y aut Logicam in scholis audire praesumunt." Apud Car. Peterfi Conc. Hung. cap. I. pag. 124. §. 8. Angustos hos eruditionis litlerariae Cancellos excessisse, ac ius quoque Canonicum, cum Ciuili Pioraano, tradidisse frequenti Discentium cohorti videtur Capitulum Vesprimiense: ait quippe Ladislaus Chunus A. 1276. „Notitiae pateat vniuersorum, quod in Vesprimiensi Ciuitate, a tempore, quo in Hungaria (fides coepit) Catholica, Dei dono liberalium artium studia , per quae mandata diuina manifestius declarantur, prout Parisiis in Francia,. doctrinae Docentium px-aeeminentia, et copiosa discentium frequentia prae ceteris regni Hungariae Ecclesiis fama florida, crebrescente celebritate hactenus coruscauit et cultus iustitiae ad regni iura conseruanda, inibi obtinuit principatum; — nunc malignitate persecutorum eiusdem Ecclesiae faciente, poene reductae fuerant in cinerem et fauillam; cuius nos destructioni et vastationi miserandi compassione condescendere cupientes, — vt ibidem studium ?