Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
quod hactenus floruerat, reformetur, et cultus iusticiae, diuinaeque laudis organa, quae suspensa fuerant, restaurentur, portionem tributi, quam in Fuk (Sio Fokj) Comes Simigiensis percipere consueuerat, vsque modo eidem Wesprimiensi Ecclesiae in suae desolationis remedium et ruinae, de nostrae gratiae plenitudine duximus concedendam, perpetuo et irreuocabiliter possidendam/ 4 Cod. Dipl. tom. V. vol. II. p. 547—3. A. 1276. §. 9. Mirum id sane: cum iisdem, quibus stLidium generale Vesprimii floruerit temporibua, iuris prudentiae ciuilis disciplina fuerit per Innocentium PP.IV. interdicta: „Innocentius Episcopus — omnibus Praelatis in regno Franciae, Angliae, Scotiae, Walliae, Hispaniae et Hungariae constitutis, salutem et apostolicam benedectionem. Dolenter recolimus, qualiter quondain pia et sancta Clericorum plantatio suae primae honestatis oblita a sumnio sanclitatis culmine ad ima descenderit vitiorum. Crebris quippe relatis aures nostras ab horrenda fama circumstrepit et incLilcat assidue, quod relictis, quin imo procul et abiectis pliilosophicis disciplinis (vt ad praesens de diuina scienlia taceamus), tota clericorum multitudo ad audiendas seculares Ieges concurrit. Et quod magis est diuini animaduersione dignum iudicii, nunc in plerisque mundi climatibus ad ecclesiasticas dignitates, honores vel praebendas nullus assumitur a Praelatis, nisi qui vel secularis scientiae professor, vel aduocatus existat; cum tales a talibus, nisi alia suffragarentur eisdem essent potius rejiellendi. — — Praeterea cum in Franciae, Angliae, Scotiae, Valliae, llispaniae et HLingariae regnis, causae laicorum nonImperatoriis le-