Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
clesiae nostrae Clericum, ad infrascriptam proelamationem faciendam pro testimonio transmisissemus , tandem ydem exinde ad nos reuersi nobis voce consona retulerunt, quod praefalus homo vestrae immensitatis , eodem nostro testimonio tamen praesente, primo feria tertia proxima post festum Naliuitatis Beatae Virginis in ciuilate Feulduocata, secundo feria quarta in villa Pokos vocata, ac lertio et vltimo in possessione Sod ; diebus scilicet post sese consequenter occurrenlibus, in tribus foris comprouinciailbus, Stephanum JVJagistrum v Agazonum Vestrorum,et Dionysium fratrem suum, ad ea, quae in praedictis litteris proclamaloriis ipsius Comitis Nicolai continentur, peremtorie responsuros, ralionemque efficacem reddituros, ac de iudiciis, in quibus sunt conuicti, eidem Comili Nicolao, et parti aduersae sasisfacturos ad octauas festi B. Michaelis Arehangeli nuncventuri, publice et manifeste, ad praesentiam Vestrae sublimitatis contra religiosum virum Dominum fratrem Joannem , Priorem de Aurana, fecisset proclamari, insinuassetque ibidem, vt si venirent, et super his, quae in dictis litteris proclamatoriis continerentur, peremptorie responderent, rationemque efficacem redderentj ac de iudicys in toto triginta marcas facientibus ipsi Comiti Nicolao, et eidem parti aduersae satisfacerent, bene quidem; alioquin ipsorum absentia non obstante, finem indilatum in ipsa causa facei-et Comes Nicolaus ante dictus- Datum quinta die trinae forensis proclamationis antedictae. Anno Domini Millesimo, CCC. LXXX. primo. u L. S. Orig. in archiuo Cam. Dip!. Crueig. Tora. tff. pag. 530 - 1.