Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
CCLXXXVI. An. Ch. 1381. Fr. Henricus , Abbas de Pilis, super statu visitatae Capellae per Luduuicum H. H. exstructae refert. Nos Frater Henricus Abbas monasterii B. Mariae Virginis de Pilis in Hungaria, Ordinis Cisterciensis, Yesprimensis Dioecesis, tenore praesentium notificamus, quibus expedit, vniuersis. Quod nos sub anno M.CCC.LXXXl. ex parte Serenissimi Principis, Domini nostri, Domini Ludouici , inclyti regis Hungarorum ad videndum statum Capellae, quam quondam antecessor noster, frater Henricus Abbas, in persona supradicti Domini regis Aquisgrani iuxta ecclesiam B. Mariae Virgiginis suis sumptibus et expensis construxit et laudabiliter dotauit ; Nos vero vna cum reuerendis viris vice Decano , et Capitulo in custodia, et reseruatorio Domini Ioannis Gerlaci Capellani supradicti Domini regis , ornaLus ^et clenodia infrascripta reperimus in hunc modum : videlicet sex casulas, quinque albas cum stolis et manipulis, et tres cingulos de serico, tres ornatus integros pro altari decorando , duos calices deauratos , duas ampulas deauralas, et alias duas ampulas argenteas, duo candelabra argentea, tres monstrantias cum reliquiis Beatorum Stepliani, et Henrici regum HuJjgariae; duas tabulascum argento coopertas, vnum librum Missalem , duas cappas chorales, cum decenti decoratu ; census vero capellae supradictae pro tunc non extendebant se vltra nonaginta septem florenos; in reposito vero relinquimus trecentos quadraginta florenos ; pio quibus tecimus comparari; etiam de censu perdicto sunt viginti tres floreni; quae omnia in ca-