Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
sed sitis contenti de solutione tributaria, modo f ' praemisso deciarala, et aliud non facturi. Alioquin scituri constanter, quod vos vinctos adduci faciemus nostrum in conspectum, poenam vobis occasione transgressionis mandati nostri lilteratorii debitam adepturos. Datum Budae feria secunda proxima ante dies rogationum. Anno Domini Alillesimo , trecentesimo, ocluagesimo primo. Praesenles autem post lecturain reddi iubemus praesentanti. Datum vt supra. Ex originali tahulario Vrbis Viennensis. Sigillum vt supra. Dipl. Szechenyi t. V. nro 159. CCLXVIII. An. Ch. 1381. Carolus Dyrrachinus luannam, Siciliae Reginam , Ottone viro ipsius capto , custodiae mancipat. Carolus Dyrracliinus, postquam Diploma Gregorii PP. XI. kalendis Iunii Anno M. CCC. LXXI. conditionibus subscriptis accepisset ? cum 10,000 armigerorum a Ludouico 11. H. acceptorum subsidio, Neapolim ipsam sine certamine cepit, XVI. lulii. Ipsa vero Domina Ioanna Hegina statim postquam sensit, quod dictus Dominus Otto, vir suus captus erat, vt praefertur., confisa, quod sibi salua maneret vita , se tradidit praedicto Carolo, quam captiuam , diligenter custoditam, ad quoddam Castrum in x^prucio destinauit. " Niemius apud Leibnicz tora. II. p. 54. Meminit buius etiam Paulus de Paulo laetitiam ladrensium hisce exprimens : An. Al.CCC.LXXXI. die X. Meusis Septembris venit noua Dominus Carolus Hes. repulit, captiuauit ( Ottonem ) Virum D. R. loanne , et cras — fuit facta magna solennitas in ladra." Apud ScliAVandt. Tom III. p. 723. Cf. etiam Fleurinm L. XCVHI. V.