Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

CCLXIX. An. Ch. 1381. C/f/nens Antipapa , . Wladislaum Cuiauiae Ducis natum , Ludouici Ji. 11. aemulum quoad Po­loniae regnum, votis religionis haud teneri, de­clarat. Clemens, Episcopus Seruus Seruorum Dei, di­lecto, filio nobili viro Voladislao, quondam Casi­miri Ducis Cuinacensis nato militi, Voladislauien­sis dioecesis, salutem et apostolicam benedictio­nem. Sedes Apostoiica pia mater animarum salu­tem desideranter afFectans, personis sibi deuotis generosi sanguiniselaritate fulgentibus, libenter sue benignitatis gratiam impertitur, in illis praeser­tim , per quae salus lmiusmodi verisimiliter cre­ditur prouentura. Sane petitio pro parte tua, no­bis nuper exhibita continebat, quod in regno Po­Joniae de antiqua et approbata et hactenus paci-» fice obseruata consuetudine est obtentum, quod aliqua mulier non succedit in eo, idque fuit ibi­dem pacifice obseruatum a tempore cuius contra­rii memoria non existit, quodque tu clarae me­moriae Casimiro, Hegi Poloniae, tertio consan­guineitalis gradu per lineam masculinam coniun­ctus et proximior masculus per huiusmodi existe­bas et quod idem rex, qui nullum superstitem filium, sed filias tantum habebat, attendens, quod sibi propterea in dicto regno deberes succedere, dictaeque fdiae excluderentur ab illo, coepit te persequi odio capitali, teque duobus ducatibus, quos in eodem regno pacifice possidebas nequiter spoliauit, totque insidias vitae tuae posuit, quod te oportuit de partibus illis recedere, et cum in Allemania te non reputares securum, ad regnum Franciae transiuisti, et. quia non habebas, quo

Next

/
Oldalképek
Tartalom