Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

parte vero ex altera, Alexio, filio Ladislai de So­mus, in sua, item Johannis et Iwanka, filiorum Iohannis, ac Stephani, filii Pauli, de eadem, fra­trum suorum patruelium personis coram nobis personaliter constitutus, per eundem Petrum Ba­num relatum extitit Ministerio viuae vocis, quod licet lohannes, filius Petri, de dicta Somus, quas­dam quatuor possessiones suas Challanus, Mateva­gasa, Nyres, et Peztuchwagasa nuncupatas, in Comitatu de Sarus existentes, sibi pro mille flore­nis, quemlibet florenum per quadringenta grossos computando pignori obligauerit; tamen quia con­spexisset easdem possessiones eisdem Alexio et suis fratribus magis competere ad habendum pro pi­gnore, ideo rehabitis et receptis ab eisdem Alexio et suis fratribus dictis mille florenis sub numero praenotato , easdem possessiones iam dictis Alexio et suis fratribus remisisset, resignasset, et eis commisisset sub eisdem titulo pignoris et conditi­onibus conseruandas, quibus ipse eas habLiisset et retinuisset , nulkim ius in eisdem possesionibus pro se reseruando, sed penitus et per omnia in eosdem Alexium et suos fratres transferendo. Da~ tum in Diosgeur in vigilia festi Beati Andreae Apostoli. Anno Domini Millesimo CCC. LXXX. primo." Ex originali membrana Camerae Wiennensis Si­gillo secreto subtus impresso. Dipl. Szechenyi Tom. V. nro 162.

Next

/
Oldalképek
Tartalom