Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
sibus; seculo XIII. Fratres item SS. Dominici ac Francisci. §. 6. Primaeua litterariae Maiorum nostrorum educationis elementa , praeter rudimenta fidei, in Lectura, cui ars scribendi apud nonnullos accesserit, ac cantu consistebant. Iis perceptis ad Grammaticam linguae Latinae factus est gressus. „Gerardus constituit Henricum Principem Lectorum Scholaribus, Walterum in cantu praeesse iussit. — Eosdem in Scientiis grammaticis ac Musicae informari voluit." — Capla iinguae Latinae notione ad artes liberales patuit accessus: „Nobiles et Magnates tradiderunt filios suos ad adipiscendum fructum s c i e n t i a e artis liberalis." Idem Biographus 1. c. cap. XII. Linguae Latinae condiscendae datum est operae plurimum propter vsum eius necessarium: „Canonici in claustro ac Capellani in curia litteratorie loquantur." Statutum fuerat Sjnodi sub Lnurentio, Archiepiscopo Strigoniensi, celebratae Capitulo V. E. MS. seculi duodecimi. Nonnjhil ex Historiis quoque delibasse discentes, prodidit Belae regis Notarius, gente ac studiis Ilungarus: „Dum olim in scholari studio simul essemus, et in Historia Trojana, quam ego cum summo amore complexus ex libris Darelis Phrigii, ceterorumque auctorum, sicut a Magistris meis audiueram, in vnum volumen compilaueram", inquit Praefatione ad Gesta Ducum Hung. Floruit circa A. 1150. 7. Haec educationis litterariae beneficia ad Nobiles solum ac Liberos pertinebant: statutum quippe fuit Svnodi laudatae Capitulo LXV. „Si quis alterius seruum, vel seruientem talem, qui Domirio suo sine ipsius voluntate alienari non po-