Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
et lecturae. Mitte ergo alium adhuc Magistrum Lectorem vel Cantorem. Misit ergo Episcopus fratrem Maurum ad salutandum regem; praecipiens ei, vt etiam ingrediens scholas, quae tiuic in Alba regali erant famosae, accerseret Doctorem scliolarum, vt adiuuaret illum. Qui veniens Albam, peracto apud regem negocio, intrauit Scholas, vbi erat Teutonicus, nomine Henricus, qui erat puerorum Vice - Magister. Quem cum allocutus fuisset et praebuisset illi assensum^ continuo surgenSj acceptis libris suis, venit c.um eo ad Episcopum. Suscepit autem illum gratanter Episcopus, et constituit eum principem Lectorum Scholaribus; Walterus autem praeerat illis in cantu." Ibidem 1. c. Erant proin Instituta Capitularia vti Cleri, ita et Scholarium Seminaria. 5. Sociam iunxerant operam Fratres Ordinis S. Benedicti in suis monasteriis, qui praecepto instituli sui litteras colere ac tradere per Lectores, cantoresque iussi fuerant; quemadmodum edisseruit Mabillonius de studiis monasticis. Gerardus profecto in secessu Eremi de Beel libros, quos piopria manu scripserat, suis dictasse perhibetur discipulis. Tum: „Ad ipsum regis imperium congregati sunt Monachi de diuersis regni Monasteriis: de (Pcch) Yaradino duo : Stephanus et Anselmus; de Zaladino duo: Conradus et Albertus; de Beel duo: Ylricus et Yalterus; de Zobor duo: Crato et Taclo ; de monte Pannonio quatuor: Philippus, Henricus, Leonardus et Concius. Hi duodecim Presbiteri Monachi erant viri I i tterati." Vion. Cap. XI. Partes lias subin amplexi sunt seculo XII. Cistercienses quoque, idem S. Benedicti Institutum professi, cum Praeinonstraten-