Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

CLXVT. yin. Ch. 1379. Idem Ludouicus Saxonei Transylu. coran: suis deputatis in campo conuenire ad recensendas li­bertates iubet, vt nociuas eisdem emendare queant. Ludouicus, D. gr. Rex Hungariae , Poloniae,. Dalmatiae etc. fidelibus suis Senioribus, Iudici­bus et Iuratis , ac vniuersis Saxonibus septem Se­dium partis Transjluanae saTutem™et gratiam. Da­tur nobis intelligi, quod diuersae discordiae, lites et rixae in vestri medio sint exortae; in quibus remedio Regio nitimur vobis subuenire; omnia haec benignitate Regia delere, et sufTocare ; vt in futuri temporis spatio sub pacis concordia vos pos­sitis paternaliter comprehendere f ad ampliorem vestram fructuositatem, vt ex ea nobis et nostris haeredibus ac sacrae coronae feruentius ac studi­osius seruire valeatis. Igitur fidelitati Vestrae fir­missimo Regio sub edicto praecipimus, quatenus mox cognitis praesentibus vos Iudices nostri se­cundum vestram consuetudinem cum senioribus , Juratis et potioribus , adiuncta parte communis populi nostri, in simul in campis cenueniatis pro vestro communi colloquio, et ibidem vestra priui­legia, nostra et antiqua recipiatis, et perlegatis coram his, quos de nostris Praelatis nt Baronibus ad haec vobis destinauimus, ad ordinationem vestram audiendam et pertractandam. Perlectis autem his, nobis cum paucitate nuntiorum vestrorum tenorem ipsorum priuilegiorum diligenter rescribatis; quae omnia benigno animo^ et generose secundum cur­sum et continentiam vestranun antiquarum liber­tatum volumus audire et plenarie expedire ; et si aliquid in eisdem vobis contrarium inuenitur, istud in omnilnrs licitis etpossibilibus in commodum ve-

Next

/
Oldalképek
Tartalom