Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
stiMitn volumus conuertere et meliorare. Promittimus vobis, quod ob respectum verborum informationis vel fauoris alicuius viuentis vestras libertates nequaquam infringimus, sed potius confirmamus vobis et vestris Successoribus. Et si inter cetera aliqua sunt nociua, et damnosa vestrae libertati, hoc volumus delere , et totum emendare. Et si aliquis vobis secus dixerit, sibi fidem non adhibeatis : quia hic de nostra intentione non est informatus. Datum in Diosgeur in festo Beatorum Philippi et Iacobi Apostolorum. Anno Domini M. CCC. LXX. nono. " Ex originali los. Eder. MSS. Tom. I. p. 532. sqq. in papyro sigillo minori in medio in cera rnbra , appresso. Sub sigillo scriptum : (relatio Domini — non leguntur reiic|ua)'. CLXVII. An. Ch. 1379. Idem Ludouicus priuilegiales super donata terra Polcatelek pro lacobo , jilio Nicolai de Zomur , priuilegialiter edit. Ludouicus, Dei gratia. Hungariae, Poloniae, Dalraatiae , Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, Princeps Salernitanus, et honoris montis Sancti Angeli Dominus, Omnibus Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Ordo suadet aequitatis , et ad apicem pertinet Regiae Maiestatis, vt ea, quae rite processerunt, illibata conseruentur, et quae a suis subditis iuste petuntur, ad exauditionis gratiam admittanfur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumusperuenire,quod Iacobus, filius Nicolai, fily Zomor de Pokateleke, sua, item lohannis etThomae, fratrum suorulTF