Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
genler, quos inter Gerardus, Bononiae Docloruni laurea condecoratus, Eraerici, filii regis Stephani, magister multis diebus, sedi Chanadiensi praefectus excelluit, quantum nouimus, maxime. lllarum enim studium promoturus publicas mox in vrbe Morusina aperuit scholas: „Quadam die, inquitBiographus ipsius, venerunt triginta viri Neophiti ad Episcopum, petentes, vt tolleret filios eorum, ac lilleris erudiret. Quos benigne suscipiens, sub W aithero constituit, dans eis vnam domum ad lioc aptam, vt eos scientiis G r a m m at i c a e et M u s i c a e informaret; qui in breui in ipsis artibus non mediocriter profecerunt. Quo visoNobiles et Magnates filios suos trudebant praedicto Waltero instruendos, ad adipiscendum fructum scientiae artis liberalis. — Episcopus autem gerebat magnam sollicitudinem .pauperum Nobilium, Monachorum et hospitum; ad cuius nutum ducebatur paruuli, et tradebantur ad scholas, in quibus adeo informabantur, vt noctes pro diebus computarentur. — — Quum vero triginta primi in cantu et Jectura iam essent instructissimi, JDominus Episcopus eos ad sacros ordines promouens Canonicos constituit. Mittebat etiam nuncios vltra Danubium et congregabat Scholares — concurrebantque ad eum Teutonici, Bocini, Polon i, Galti." Edit Vion. cap. XII. 4. Praecfpuam hoc in merito locarant operam Capitula; quod de Alba regalensi exprcsse asseuerat idem Biographus: „Yidens vero, inquit, Magister Walterus supercrescere numerura Scholarium, laboris onere pressus, dixit ad Episcopum (Gerardum): Non sufficio, inquit, huic mullitudini in vtroque praeesse oflicio, cantus videlicet,