Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

CXXII. An• Ch. 1378. Idem Ludouicus in dotem filiae suae Hed­uigis IVilhelmo Austrio desponsandae 200. millia Jlorenorum addicit. Nos Ludouicus, Dei gratia, Rex Ilungariae, Polon. Dalm. etc. Rex. Notum facimus per prae­sentes, super amicitia et affinitate factis per ma­trimonialem contractum inter illustrem Principem, nostrum cliarisimum fratrem , Ducem Leopoldum Austriae, Stiriae, Carinthiae, Carnioliae, Comitem Tyrolis etc. cum eius primogenito filio , Duce Wil­helmo ab vna , et inter nos cum filia nostra di­lecta Hedwige a parte alia, cum interpositione ta­lis conditionis, quod licet ipse ducenta millia flo­renorum, quae nos eidem nostrae filiae pro ma­ritagio et dote tradimus, et donamus recompensare per trecenta millia florenorum debuisset: nos ex speciali dilectione et intuitu amicitiae istam discre­tionem sibifecimus: quodipse recompensam et re­fusionem huiusmodi cum ducentis millibus floreno­ruin pro maritagio et dotalitio facere teneatur; et quod meliorationem maritagii et dotalitii eorum­dem in ipsius dedimus et posuimus voluntate. lta­que ipse praenominato suo filio Duci Wilhelmo, ad praefatam nostram dilectam filiam Hedwigem dare et expedire debet in recompehsam eius dota­litii, seu maritagii eadem ducenta millia floreno­rum a festo Sancti Georgii, proxime futuro, post quinquennium in parata pecunia soluendorum. Quod si non faceret Dux praedictus , tunc ipse debebit et tenebitur nos pro eisdem pecuniis certificare et assecurare in suis ducatibus et prouinciis Austriae, Styriae, et Charinthiae, vel in Athasi pro viginti millium florenorum redditibus in personis homi­19

Next

/
Oldalképek
Tartalom