Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
num, alque rebus, secundum communem iusliliam maritagy et dotalitii praemissorum. Debemus itaque et nos praefatum maritagium et dotalitium, •videlicet ducenta millia florenorum , simiiiter dare et soluerecum parata pecunia ad terminum antedictum. Quod si a nobis fieret praetermissum tunc nos eodem modo ipsum pro eisdem pecuniis certificare et assecurare per ostensionem reddituum debemus in nostris regnis et prouinciis Yngariae, Poloniae, ac Dalmatiae pro viginti millium florenorum redditibus in liominibus atque rebus secundum communem iustitiam sponsalitii et maritagii, prout stiperius est expressum. Si vero nos praefata ducenta millia florenorum maritagy et dotalitii in numerata persoiuemus pecunia ad terminum superius nominatum, tunc ipse Dux Leopoldus debet nos certificare per eosdem demonstratos in praenominatis suis prouinciis redditus et ostensos, vt offerente se futuro tempore, atque casu valeant inueniri; ita tamen et taliter exceptiue, si quod auertat Deus, praedictos nostros liberos et pueros, prolem exsegenitam contingeret non habere, ipsorum altero decedente, tunc alius , qui in vita superstes fuerit, debet saepe dictum marilagium et et dotalitium quadringentorum milliurn florenorum manutenere, eoque frui atque vti pro diebus ettermino vitae SLiae ; post eiusdem superstitis obitum debent ducentena millia florenorum haereditare, et cadere ad superius nominatum fratrem nostrum charissimum, Ducem Leopoldum haeredesque eius, ac posteros vniuiuersos ; similique modo debent ducenta millia florenorum haereditare et redire ad nos et haeredes nostros ac quoslibet successores. In quorum quidem testimonium et cer-