Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
bus, nullo contradictore existente, perpeluo possidendam statuissent; reliquis tribus partibus earumdem possessionum, simul cum eius vtilitatibus vniuersis, ipsi Ioanni , filio Michaelis , et nliis quibus congrueret, remanentibus. Quarum prima meta inciperet in fine quarumdam terrarum arabilium, iuxta syluam penes dictam Pachjntha adiacentem a parte occidentis; dehinc ad partem orientis eundo perueniet ad aliam metam terream; postea vero quasi se modicum ad partem aquilonarem diuertendo transiret ad aliam metam terream; postmodum vero ad eandem plagam pergendo, ad metam terream, abhinc in eadem plaga transeundo deueniret ad aliam metam terream, iuxta viam Varadutha appellatam, sitam; dehinc in eadem via transeundo penes ipsam syluam , in fine terrarum arabilium ad metam terream a parte occidua erectarn; dehinc directe ad orientern inter terras arabiles transiret ad duas metas terreas, post sese positas; abhinc duceret se quasi inter Aquilonem et orientem, et iret in directum ad aliam metam terream, adhuc ad eandem plagam pergendo tenderet ad aliam metam terream; post haec ad vnam metam terream, iuxla quamdam viam positam ; dehinc penes ipsam viam per modicum spatium eundo, et ipsam saliendo, in fine quarumdam terrarum arabilium , nec ad metam terream, semper tamen in dicta plaga procedendo; de hinc flectet se ad orientem, et iuxta metas possessionis Palgar, per largum spatium procedentes attinget quamdam viam, quae ducit de Pachjntha in Palgar -praedictam, iuxta quam meta antiqua liabetur; post haec quasi inter meridiem, et orientem veniet ad aliam metam terream antiquam;