Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
jjostmodum vero ad aliam metam terream de nouo cumulatam angularem , a priore non multum distantem ; abhinc duceret se quasi inter meridiem et occidentem ad metam terream , in quodam prato de nouo cumulatam; de liinc ad duas metas terreas post se se cumulatas; postea quamdam viam, quae ducit de dicta Pachyntha in Irugh prosiliendo ad eandem plagam procedendo, perueniet ad aliam metam terream , iuxta quandam viam herbosam in fine terrarum arabilium sitam, semper tamen ad praediclam plagam inter meridiem et occidentem existentem procedendo; postea vero ad meridionalem plagam tendendo, nec non ad duas metas terreas consequenter existentes; dehinc ad aliam metam terream inter terras arabiles positam, a quadam via herbosa vix ad tertiam partem iactus vnius lapillis, se distantem ; abhinc verteret se inter occidentem et aquilonem, et iret ad metam terream, ab ipsa viaper exiguum spatium distantem; dehinc ad eandem plagam procedendo veniet ad quatuor metas terreas, post sese sitas, adhuc in eadem plaga procedendo ad tres metas terreas consequenter erectas ; dehinc per directum ad angulum sepis cuiusdam orti Iobbagyonis dictorum filiorum Simonis; abhinc ad partem meridionalem per interstitia sepium dictorum Iobbagyonum , protunc contigue adiacentium y prout orti lobbagyonum partium earumdem in dicta Pachintha residentium se extenderent, procedendo perueniret ad aliam metam terream, in fine orti loci sessionales in portionem ipsorum filiorum Simonis deuoluti, in qua Petrus Nemeth dictus resideret, de nouo cumulatam. Dehinc penes ipsam sessionem ad aliam metam terream, iuxta eandem ses-