Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

et vesperam vel dum sibi opportunius videbitur, insistat dec 1 am a t i o n i b us, vt pueri reddantur habiles ad intelligendum , recteque latinum profe­rendum. Poeticalia vero non videntur legenda esse ordinarie : quoniam per se , vel cum modico adiu­torio sensum et intellectum eorum capere jioterunt, de faciii in praemissis eruditi. Post haec tamen non praecludimus viam Scholasticis , quin ipsi Scholares suos per se vel alios, aliis horis, vel diebus cantoralibus, et festiuis solemnitatibus in Philosophicalibus, vel aliis facultatibus in­struant, prout fuerit expediens, seu etiam oppor­tunius." Pertinent ad Scholas M. Yaradinenses duae etiam epistolae: prima ciuium de Varad , debitum iuuenis studiosi, apud se hospitantis, per filios Simonis de Kallo exigentium A. 1547. p. 555. Item Dominici litterati quidpiam pecuniae a con­sobrina sua pro libris comparandis, supplicantis. A. 1563. p- 378. In codice Dipl. §. 16. Scholae fuerant non minus solennes Ca­pitulares Strigonii; vti ex actis visitationis Capituli Anno 1397. celebralae constat: 1) Lectoris ac Sublectoris dignitas, e t o fii c i a : Lector est secundo dignior in Capitulo, et habet secundam vocem post Praepositum, et stal­lum primum in Jaeuo choro, et tenetur residere, sicut Praepositus propter officium suum. — Item ad officium ipsius Lectoris pertinet regere scholas per se, si est sufficiens et vult; sin autem, debet conducere vnum Sublectorem , et illum locare in scholis; quem ipse debetprimum praesentare Do­mino Praelato, postea Dominis de Capilulo, in

Next

/
Oldalképek
Tartalom