Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
loco Capitulari, et illis commendare. Cuius SubLectoris condigna correctio spectat ad ipsum Lectorem, si contingit excedere ; eo casu quo Lector illum non valeret corrigere, dicere debet Domino Praelato , vel suo Vicario, aut Dominis de Capitulo , qui potestate sua ilium corrigere debebunt, prout merebitur. Item Dominus Lector tenetur prouidere , vt ipse Sublector debitum faciat in legendo lectiones et informando Scliolares. Dictus Sublector tenetur regere scliolas, et omni die tres lectiones legere in scliolis, quibuscunque audire volentibus sibi subiectis, praeterquam in diebus festis , et diebus, quibus canitur Scholaribus per Succentorem ; nisi diebus festiuis , et aliis de bona voluntate legere voluerit lectiones aliquas extra ordinarias. Et ipse Sublector tenetur gratis informare pauperes Scholares, et nepotes Dominorum , siue sint eorum consanguinei, siue quos tenent propter Deum. c < 2). Disciplina Scholastica: „ Vt autem Scholares in Scholis residentes Sublectorem siue Magistrum tanquam suum maiorem et caput recognoscant hac regulatione in scholis manere debent: Quod nullus sociorum in scholis commorantium , siue informatorum legere audeat lectiones in camera sua, sed omnes debeant docere in scholis eorum subditos ; et nullus audeat exire de scholis, nisj cum licentia Magistri. Item nullus Sociorum audeat nepotes , aut alios scholares recipere ad informandum sine consensu , et speciali comraissione Magistri. Item si Magister scholae causa disciplinae, vel excessus aliquem scholarem flagello vel palmeterio corrigere volulit; et ille contra Magistrum rebellans se defen-