Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
ptores, molestatores et iniuriatores huiusmodi illo volentes eidem Episcopo remedio subuenire, per quod ipsorum compescatur temeritas et aliis aditus committendi similia precludatur, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos aut vnus vestrum per vos, vel allum, seu alios, etiamsi sint extra loca, in quibus deputali estis conseruatores et iudices, praefato Episcopo efficacis defensionis presidio assistentes non permittatis eundem super hiis et quibuslibet aliis bonis et iuribus ad eandem mensam spectantibus ab eisdem vel quibusuis aliis indebite molestari, vel ei grauamina seu damna, aut iniurias irrogari, facturi dicto Episcopo, cum ab eo vel procuratoribus suis, aut eorum aliquo fueritis requisiti, de predictis et aliis personis quibuslibet super restitutione huiusmodi castrorum, villarum, terrarum et aliorum locorum, iurisdictionum, iitrium et bonorum mobilium et immobilium, reddituum quoque ac prouentuum, et aliorum quorumcunque bonorum, nec non de quibuslibet niolestiis, iniuriis atque dampnis presentibus et futuris, in illis videlicet , que iudicialem requirunt indaginem Summarie de pleno sine strepitu et figura Iudicii, in aliis vero, prout qualitas eorum exegerit, iustitie complementum, contradictores quoslibet et rebelles etc. non obstantibus etc. ceterum volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum etiam per alium inchoatum, qnamvis idem inchoans nullofuerit impediinento Canonico prepeditus, quodque a dqta presentium sit vobis etvnicuique vestrum in premisSis omnibus et eorum singulis ceptis, et non ceptis, presentibus et futuris perpe10 *