Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

tua potestas et Iurisdictio attributa, vt eo vigore eaque firmitale possitis in premissis omnibus etc. procedere, ac si predicta omnia et singula coram nobis cepta fuissent etc. etc. presentibus post quin­quennium minime valituris. Datum Auinione, XVII. kal. Fcbr. Pontific. nostri Anno VI.-* E regestro Anni Vf. Tom. III. Ball. diuers. p. 498. L. An. Ch. 1376. Idem Gregorius dignitatem in Capitulo va­caturam pro Nicolao, Archi-Diacono de Ilegun, sibi reseruat. s Gregorius, Episcopus Seruus Seruorum Dei. Dilecto filio Emerico Nicolai, Areliidiacono de Ilegun. in Ecclesia Quinqueecclesien. Magistro in artibus salutem et apostolicam benedictionem. — Litterarum scientia ? \ite ac moruin honestas, alia­que probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fide dignorum commendaris testimonio, nos inducunt, vt tibi reddamur ad gratiam libe­rales. Volentes itaque tibi, qui etiam, vt asse­ritur, in iure Canonico prouectus existis, et pro quo Vener. frater noster Valentinus, Episcopus Quinqueecclesiensis, asserens te dilectum consi­liarium suum fore, nobis super hoc humiliter sup­plicauit, premissorum intuitu gratiam facere spe­cialem, dignitatem, personatum vel officium cum cura vel sine cura, dummodo dignitas huiusmodi in EcclesiaQuinqueecclesien. maior post pontifica­lem non existat, si qua, vel si quis, aut si quod in ipsa Ecclesia vacat ad presens, vel cum vaca­uerit, quam vel quem, seu quod tu per te vel procuratorem tuum ad hoc legitime constitutum infra vnius Mensis spatium, postquam tibi vel ei-

Next

/
Oldalképek
Tartalom