Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
rint adiutrices, vt prefertur, centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus, praesentibus post decem annos miniine valituris; volumus autem quod si alias visitantibus Ecclesiain predictam , seu ad fabricam ipsius manus porrigentibus adiutrices , autalias inibi pias eleemosinas erogantibus aliqua indulgentia in perpetuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura auctoritate apostolica fuerit concessa, hiusmodi praesentes littere nullius existant roboris vel momenti. Datum Auinione 17. Kal. Febr. Pontilicatus nostri. An. VI. E reg. Anni VI. Bulla et indult. p. 28. XLV. jln. Ch. 1376. Idem Gregorius Ecclesiae S. Nicolai per Tartaros destructae , reparationis gratia , indulgentiis concessis subuenit. Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei. Vniuersis. Salutem etc. Splendor paterne glorie etc. Cum itaque sicut accepimus ecclesia S. Nicolai de Keohene Quinqueecclesiens. Dioec. per infidelestartarostotaliter destructaexistat,et non modica reparatione indigeat, nos cupientes, vt Ecclesia ipsa reparetur et congruis honoribus frequentetur et Christi fideles eo libentius deuotionis causa confluant ad eandem, et ad reparationem huiusmodi manus porrigant adiutrices, ex liiis ibidem vberius dono coelestis gratie conspexerint se refectos de omnipotentis Dei misericordia et beator. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui in natiuitatis, circumcisionis, Epiphaniae , resurrectionis, ascensionis corporis Domini Nostri Iesu Christi, Pente-