Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
costes, nec non natiuitatis, annuntiationls, purificationis, et assumptionis B. M. Virgiiiis, et Natiuitatis B. Io. Baptiste, dictorum Apostolorum el eiusdem B. Nicolai festiuitatibus, ac in celebritate omnium Sanctorum, et per octauas ipsarum natiuitatis , Epiphaniae, Besurrectionis , Ascensionis , et Corporis Domini, nec non natiuitatis et assumptionisB. M. ac natiuitatis B. Iohannis, et Apostolorum predictorum festiuitatum, et per sex dies dictam festiuitatem Pentecostes immediate sequentes Ecclesiam ipsam deuote visitauerint annuatim , et manus ad hoc porrexerint adiutrices, singulis videl. festiuitatum , et celebritatis, ac octauarum ipsarum et predictarum , sex dierum, quibus Ecclesiam ipsam visitauerint, et manus porrexerint, vt perfertur, centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus, presentibus post viginti annos minime valituris; volumus autem, quod si alias visitantibus Ecclesiam predictarum seu ad fabricam ipsius manus porrigentibus adiutrices, aut alias inibi pias elemosinas erogantibus aliqua quaedulgentia in perpeluumvel ad certum tempus nondum elapsum duratura auctoritate apostolica fuerit concessa, huiusmodi presentes litere nuliius existant roboris vel momenti. Dat. Auinione 17. kal. Febr. Pontif. nostri. An. VI. E reg. Anni VJ. Bull. vel indult. p. 35. XLVI. An. Chr. 1376. Idetn Gregorius Doctoribus publicis per quinqueriniuni extra beneficia residendi gratiam facit. Gregorius, Episcopus Seruus Seruorum Dei. Dilectis filiis vniuersis Doctoribus Magistris etScoiaribus studii QuinqueeccJesien. salutem et apo-