Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
ac chronicon Thuroczli P. II. cap. LXIII. p. 13940. Quin bello hoc Lituanos quoque * tributarios Hungaris effectos, e manuscripto, quod Schloczer Iiist. vniu. tomo L. excitat, nouimus: vAnno mundi 6657 ( Ch. 1120 ). Mstislaus Wladimiri Monomachi filius , principes Poloticos , Roguoldouiczos bello aggressus est, et vrbem Poltesk cepit. — Tunc temporis Lithua tributum pendebat Polowticis. Atque ab eo lempore V i 1 n a vrbs metu magni Ducis, Mstislaui Wolodomerouiczi, Y ngrico regi tributum pendere coacta est." §. 9. Borichio Halicziae regno potiri non diu licuit; odio Boleslai, quem socerum habebat, decedendum eidem fuisse testes fide digni perhibent: „Post seriam Boleslai vltionem, Ruthenis asperrime inflictam, Ruthenorum Princeps, aliae Russiae (Lodomeriae) et aliarum prouinciarum circa adiacentium Principum conuocato consilio, et eorum fretus auxilio, cum aliter ipsis possibilitas adesse minime videretur, potentie Boleslai resistere posse, Haliczensem Regem, P r i ncipisBolezlai generunr regno eiiciunt(An. 1155), qui ad regnum Bolezlai, soceri sui confugit; apud ipsum aliquamdiu commoratus." Boguphalus 1. c. p. 39. Wladimirkonem, qui successerat, postquam Izazlaum Peresleauensem, a Kiowiensibus accersitum, magno Russiae Principatu deturbare voluisset, Geyza II. R. H. redegit in ordinem. Factum Dlugossus Polonus sequentibus enarrat: „Mittit, inquit Izazlaus (al. Minoslaus), filium suum, Mscislaum Polonos ac Hungaros contra Wladimirkonem conducturum (Anno 1154) et non venientibus Polonis venerunt Hungari, et rex eorum Stephanus cum Mscizlao; sed