Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
Wladimirko, Galicziensis Dux, visa multiludine Ilungarorum non audet confligere cura eis, sed ex ocultis locis lacessit eos, et tandem inuasus ab eis transit fluuium, vbi plures ex suis occiduntur, alii capiuntur, alii submerguntur. Fugiens autem venit Premizliam sequeute eum Stepliano, Rege Ilungarorum, ipsamque obsidente. Et coepitWladimirko petere pacem, antequam veniret Izazlaus ad regem Hungariae cum exercitibus suis. Et (idem Izazlaus) relicto fratre suo cum Suantopelkone, et exercitu suo in terga, venit solus ad regem Hungariae cum paucis. Et dum venisset ad fluuium San, offendit obstaculum: omnia quippe vada fluminis W Jadimirko, Haficziensis Dux, per suos equestres et pedestres occupauerat, et processit Hungariae Rex ad fluuium cum suis exercitibus; et Wladimirko videns multitudinem refugit in castrum Przemisl, multis de suis aut caesis, aut captis. Videns autem se in angustia magna Wladimirko versari, coepit petere pacem. Et Izazlao Duce, concedere pacem abnuente, Ilungariae rex pacem inter eos componit et pace coinposita discedit in Hungariam, Izazlaus vero in Kiow." L. V. p. 488. Quisnam fuerit is Stephanus declarat Clironicon Tliuroczii: „Post baec, inquit, llex Geysa , dedit Ducales expensas fratribus suis Ladislao et — Stephano, duxitque exercitum in Rusciain super Lodomerium Ducem, vt vindicaret iniuriam soceri sui, Minoslai; pro quo etiam iam pridem miserat exercitum, qui male tractatus fuerat a Ruthenis et Chunis." Chron. P. II. Cap. LXVI. Consentit Karamzin II. Th. p. 21G§. 10. Colomannus, Borichii bello graeco A. 3156 hausti (Otlo Frising. lib. II. cap. 52); e Iu-