Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
sic, quemadmodura ceteris suis regnicolis', parere congruit, ac obedire; igitur nos inler alia litteralia instrumenta in conseruatorio dictae Ecclesiae nostrae reposita diligenter requiri et reinueniri facientes, reperimus quoddam priuilegium super possessione Zenth - Kereszth vocata, confectum in haec verba: Omnibus Christi fidelibus — — Capitulum Ecclesiae Agriensibus(v. ad an. 1521). Nos igitur dictum reinuentum priuilegium de verbo ad verbum praesentibus inseri, dictumque originale instrumentum ad dictum conseruatorium Ecclesiae nostrae reponi fecimus cautela pro maiori. Datum in vigilia festi beati Thomae Apostoli. Anno supradicto." L. S. Dan. Cornides Tom. II. p: 328—9. CCCVIII. An. Ch. 1373. Capituli Karad, de fundo coram foro suo controuerso sententia iudicialis. Nos Capitulum Ecclesiae Varadiensis lenore praesentium significamus, quibus expedit, vniuersis: quod cum Domina Elisabeth, filia Nicolai, dicti Dereske, consors Blasii, ordine iudicario Paulum, filium Bartholomaei, coram nobis traxisset in causam, egit in figura nostri iudicii contra eum personaliter comparentera sub hac forma: quod scilicet medietas cuiusdam fundi, in loco fori Sahbathi in ciuitate nostra Varadiensi praedicta^ ex opposito balnei condam Sebastiani, dicti Complar, existentis, a Ladislao, filio Iure, priori marito matris suae, Margaretha vocatae, ad eundem legitime deuolula fueril, et alia medietas eiusdem fundi per Iacobum, condam ludicem dictae Ciuitalis nostrae Varadiensis, dictum de Debrezen,