Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

vltimum maritum eiusdem matris suae, de bonis praedicti Nicolai, dicti Derecske, patris sui, cui scilicet Nicolao, eadem Domina mater sua in se­cundis nuptiis fuit copulata, empta extitit, et per consequens vtraque medietas dicti fundi ad ipsam pertinuerit et pertinere debeat; Nicolaus tamen, Gerraanus Egidii, frater praedicti Pauli Yterinus, dum viueret, easdem medietates fundi indebite de­tinuisset, et nunc dictus Paulus, frater suus, suc­cedens et in vitium detinet occupatas; petebat igi­tur eundem fundum integraliter sibi per nostram definitiuam sententiam restitui, amoto abinde di­cto Paulo, et quolibet alio illicito detentore. Quo audito idem Paulus respondit ex aduerso, quod idem fundus per bonae memoriae Dominum De­melrium, condam Episcopurn Varadiensem, Prae­latum nostrum, iarn dicto Nicolao, Gerrnano Egi­dii, fratri suo, pro suis seruitiis donatus, tandem eodem Nicolao sublato de medio, esset ad ipsuin iure haereditario deuolutus. Et cum idem Pau­lus, filius Bartholomaei, iura et instrumenta super fundo praedicto confecta coram nobis produxisset, ex tenore huiusmodi instrumentorum iuce clarius comperimus, quod quamuis dictum fundum prae­dictus Iacobus Iudex dicto Domino Demetrio Epi­scopo pro debitis, quibus eidem obligabatur, as­signauerit, idemque Dominus Episcopus ipsum fundum ipsi Nicolao, Gerraano Egidii, tradiderit, tamen medietas solum dicti fuiidi a parte praedi­cti balnei Sebastiani, dicti Complar, existens eun­dem lacobum Iudicem contingebat. lleperiebatur enim eandem medietatem aNicolao, filio praedi­cto Iure, pretio comparasse; in alia vero medie­tate eiusdem fundi non apparebat praedictum Ia-

Next

/
Oldalképek
Tartalom