Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

tes consistunt, donec in eisdem locis fuerint ca­nonice distinctae parochiae et rectores ecclesia­rum parochialium instituti, vtendi omnibus facul­tatibus et priuilegiis, vobis in terris schismatico­rum, haereticorum et aliorum infidelium a me­raorata sede concessis, plenam concedimus tenore praesentium faeultatem. Datum Auin. III. non. Febr. Anno III. pontifieatus. Post quatuor menses iisdem religiosis aliquot sibi domiciiia cum sacris aediculis exstruendi po­testatem hac epistola concessit: Ex arcliivo Vaticano. —j>'iO- n r i:j ilBQifiii i* J ir t.'.i'>(i • u <•• • i CCXCYII. An. Ch. 1373. Idem Gregorius aliquut iisdem domicilia in \Bosnia cum Sacris aediculis construendi facultatem concedit. Inter ceteros ordines — sane petitio, pro parte vestra nobis nuper exhibita, continebat, quod licet in partibuS Bosnae et Ylachae et circa metas Hungariae, in quibus moramini, praedicantes in­fidelibus verbum Dei, schismaticos ad viam re­ducendo catholicae veritatis, in ciuitatibus atque villis, in quibus fideles morantur, singuli sint plebani et ' rectores ecclesiarum, per ordinarios deputati, qui eisdem fidelibus praesunt, eosque do­ctrina imbuuut salutari; tamen V lachis schismati­cisp quorum nonnulli in pascuis et montibus ha­bitant, animalia, quibus abundant, pascendo cu­ram praedicationis et conuersionis non adhibent, quan| vos, vt asseritis, adhibetis iisdem et magis adhibere cum Dei gratia intenditis in futurum, fructum animarum non modicum faciendo; quod­que sicut eadeni petilio subiungebat, propter pre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom