Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

missa, nouorum locorum pro vobis receptio et constructio in illis partibus , eliam in terris et lo­cis, in quibus fideles habitant, quam plurimum expediret. Quare nobis humiliter supplicastis^ vt desiderata salute animarum, quae ex hoc pro-^ uenire speratur, vobis in terris, castris seu villis et metis Hungariae circa Sabate et maiorem Vla­chiam, circa metas Bosnae in Abson et Corbauia, quarumcumque dioecesum catholioorum vel schi­smaticorum existant, loca recipiendi et in eis.ora­toria cum coemeteriis et aliis pro Sestro ordine necessariis ofiicinis construendi licentiam tribuere dignaremur. Nos igitur, qui salutem desidera­mus animarum, vt labor vestrae praedicationis melius fructificet, vestris supplicationibus incli­nati; vobis in partibus seu metis praedictis sex loca recipiendi ac in eis construendi seu construi faciendi, in locis tamen congruis et honestis, in singulis videlicet eorum singula oratoria cum cam­panili, campana caemeterio et aliis necessariis officinis, facultatem concedimus, Non ohstanti­bus — -— Dat. Auen. Kal. lunii An. II." Ex archivo Vaticano. CCXCVIII. An. Ch. 1373. Idem Gregorius pro Ecclesia Parochiali B. de Azarias indulgentias tribuit. Gregorius, Episcopus Seruus Seruorum Dei. Dilectis filiis vniuersis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem etc. cupientes itaque, vt parochialis ecclesia B. M. Virginis de Azarias Quinpueecclesien. Dioec. que, vt dicitur, repara­tione indiget, congruis honoribus frequentetur et etiam auctore Domino reparetur, et vt Christi

Next

/
Oldalképek
Tartalom