Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

Et quia idetn dux bonus nuneius est, et legatio­nem vestram optime dirigere scit, et bene exse­quutus est; fecimus voluntatem vestram ; et filiam nostram Olio vestro matrimonialiter desponsandam promisimus; ac ad confirmanda talia et effectuali­ter roboranda , mittimus ad dilectionem vestram illustrem Ladislaum, Ducem Opuliensem, C. Pa­latinum Hungariae, consanguineum nostruin, et reuerendum in Christo Patrem D. Thomam Ar­chiepiscopum Strigonien. principem et consiliarium nostrura, de intentione nostra plenarie informatos et cum omnimoda potestate firmitatem in talibus faciendi. Datum Budae, feria VI. proxima post festumS. Valentini Anno MCCCLXX. secundo Lu­douicus, D. gr. Hung. Poloniae, Dalm. etc. Rex. Apud eumdem 1. c. p. 385. Legati dein Wratislauiae, ac Pragae apud Imperatorem morati infecto negocio , quum Ludouicus nollet a foedere Bauariae Ducum recedere, et Carolus ob Brandenburgiam ab iis inuasam placari nollet; res a simultatibus in bellum prope erupit; ad quod so­piendum summus Pontifex Ioannem , Patriareham Alexan­drinum ablegauit. Qui difficili liac prouincia, postquam Carolus promiserat Ludouico securitafem de Hungariae, Poloniae , Dalmatiae ceterisque regnis eius, principati­bus , ducatibus , et nominatim vaiuodatuMol­dauiae nunquam inuadendis , et Ludouicus vicissim de terris coinmutatis, defunctus ipsemet descripsit I. c. p. 398. CCXXIX. An. Ch. 1372. Puncta conciliandi matrimonii per Carolum Imp. data , ac per loannem, Patriarcham Alexandri­num , S. A. L. perscripta. Primum: vt laborem cum Rege , quod non exspectata dilatione ad festum Assumtionis B. Ma­riae, confirmet tractatus de regnis non inuadendis 30

Next

/
Oldalképek
Tartalom