Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

et parentelae. Item, quod si Bauari nolunt stare alteri de duabus viis, per D. Caesarem oblatis, vi­delicet de stando Electorum iudicio, aut Papali; quod rex non debeat ipsos iuuare; vei si per al­terutram istarum viarum condemnati, et nollent stare condemnationi. Tertium, quod debent mu­tuo se videre, et breuiter, dummodo rex non ex­spectato termino sibi dato, approbet statim, quae facta fuerunt de non inuadendis regnis j et nolit in casibus dictis iuuare Bauaros.'* CCXXX. An, Ch. 1373. Ioannes Patriarcha Alex. de negociis matri^ monii conciliandi cum Ludouico rege transactis Caro­lum Imp. informat. Serenissime Princeps, ac singularissime Do­mine. Nouerit vestra Maiestas gloriosa, quod in crastinum ascensionis Domini, D. Dux Thessinen­sis , etego intrauimus Budam; vbi fuimus inultum reuerenter, et cum gaudio per D. regem Vngariae recepti, cum quo inuenimus Ducem Stephanum Bauariae iuniorem, qui in Prussiam iuerat isto an­no; qui quidem Dux vna cum quibusdam aliis de consilio Domini regis, quibus ista concordia nor* multum placet, adeo facta tractauerant, quod to­tum negocium erat in periculo destructionis, nisi fuisset Comes magnus Palatinus, inexplicabiliter fidelis et voluntarius seruitor vestrae maiestatis, qui semper sustinuit partem vestram in tantum, quod venit ad verba iniuriosa, et alta cum Duce Bauariae, et ad facta scandalosa, nisi D. rex inter ipsos se interposuisset. Illa autem diemet, qua in­trauimus Budam, rege in domo, vbi habitabam, existente, exposita sibi legatione D. Papae, re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom