Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
excedant. C a s t r u m M u z 1 n e episcopo Cracouiensi restituant; de iniuriis in conuentu resini ' G vtriusque ad festuin Natiuilatis B. M. V. anno sequenti indicendo transigatur. < Palatinus Valacliiae ac Moldauiae ad duos annos inducias habeat; neuter regum belio eum infestet; de iuribus vtriusque regni super istam prouinciam in conuentu supra dicto statuatur. Inscriptiones tredecim ciuitatum omni ex parte ratae sint. Datum in antiqua villa feria IV. ante festum Cathedrae B. Petri A. 1474. Apud Sommersberg p. 85. ldem Mathias anno 1479. Casimiro Polono in captiuitatem suam redacto, hanc obtinuit pacis conditionem : „llem conuentum est, quod super omnibus differentiis, quae essent inter Maiestates regias et haec duo regna , videlicet Poloniae, etHungariae, Praelati et Barones vtriusque regni conuenire debeant ad loca consueta, super die sancti Sancti Martini proxime venturo, cum iuribus, etjviris d octis, et ibi deiinire omnino debeant de omnibus differentiis, quae essent inter regias Maiestates et ipsa regna; vt de cetero quiete, et pacifice in bona fraternitate, et perpetua pace tam Ileges quam Kegnaconsistere, et perseuerare possint. Necvlla, ne reliquae occasio alicuius differentiae aliquando esse possit, remaneat indiscussa, et interminata. —Datum Budae feria sexta ante Dominicam ramis Palmarum. Anno Domini Millesimo quadringentesimo septuag. nono" Apud Dogiel,T.I. p. 78-9. Postquam Rex Mathias oborto bello Turcico ad conuentum liunc definitiuum suos ablegare nequiuit, aliumque terminum praestitui petiit, ad hoc Casimirus Anno 1480. neutiquam accessit ipso Dlugosso contemporaneo teste: ,,Casimirus, inquit, Poloniae Ilex