Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

apud Rajnald. ad an. 1554. nro XIX. p. 16. Haec Mathaeus Yillanus, qui decessit A. 1568. vberius edisserit: „Ludouicus peragrataIlussiae parte, quae vltra Bogum flumen est, ducenta equitum miliia Tartariae infudit y ratus, nuspiam bellum maiori lucri compendio quam in hostico duci. Praeerat tum Tartaris adolescens liberali ingenio, •— qui missis ad Ludouicum fecialibus, veniam flagitabat, vt sibi bona fide, ac impune ad Regem adire lice­ret, non abnuit Ludouicus, et venientem Tarta­rum, ingentique Procerum Satellitio stipatum, li­beraliter in castris accepit. Haesit in obtutu Ludo­uici Adolescens, dictaque salute, cur se, qui nul­lam inferendis armis ciuissam praebuisset, armatus peterct, quidue eo bello cuperet, speraretue, li­bere sciscitatur; cui rex , quod a sacris Christia­nis alienus esset, bellum se inferre, disserte re­spondit; tum vt in Hungariae Regum clientelam concederet, datamque fidem annuo tributo firma­ret. Tartarus postquam , quae Ludouici mens erat, intellexisset; et si parum aequa, inquiebat, tua oratio est, quod nondum tentata praelii alea, con­ditiones, tamquam victus sim, praescribas, facile­que, si ad manus veniretur, et copiarum numero, et ceteris belli adiumentis, aut referre victoriam, aut dubiam reddere possem ; tamen, quod dudum cum regni prioribus ad vestra sacra adspiro , fa­ciam, quae postulas, clientelamque cum optimati­bus — profiteor; tributum quoque non seruitutis quidem, sed clientelae iure pensurus; tuum erit, vt Pontificein de re edoceas, et mihi, quid dein­ceps facto opus sit, velis consulere. Quia vere lo­qui videbatur Barbarus, facile fidem Ludouicus ha­buit; ictisque publico rilu foederibus, Tartaros in

Next

/
Oldalképek
Tartalom