Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

clientelam recepit Excedentem cum suis regem Tartarus lionoris caussa ad regni limites comitatus, rursum clientelari fide Ludouico se obstrinxit." Apud Murat. Tom. XIV. lib. IV. cap. 5. Eadem occasione Theodorum Koriatowieh, Ducem P o d o­doliensem, (in lilteris monasterii Munkacsien­sis fundationalibus errore Godoliensem scri­ptum ) territorio Munkacsiensi per cambium do­nauit. V. Cod. Dipl. tomo IX. vol. III. p. 50. Casimiro Pi. P. anno 1370. e viuis ereplo pactorum sanctione RussiaRubra ad Ludouicum B. H. rediit; quam is contra inuasores strenue vindi­catam , regimine Poloniae matri suae Elisabetii delato, per lectissimos Hungariae viros , Duces, Vajuodas, Banos, Iudices, Castellanos etc. distin­ctim est moderatus: ^Ludouicus rex , cum suis Vn g a r i s castrum Belcz (in Russia rubra per ob­ilum Casimiri a Lituanis occupatum ) circumvalla­uit; quod castrenses, licet sit fortissimum , et in expugnabile , tamen spe defensionis frustrati, Key­stuto de Troky, Duce Lituanorum , mediante, Ge­orgius Dux de Belz gratiae Domini regis submit­tens , castrum Belz eidem Domino Ludouico rcgi pr aesentauit; a quo tamen aliud castrum Lobaczow et centum marcas redituum in Zuppa B o c h­ueiisi de benignitale regia accepit." Tum : An~ no MCCCLXXVII. inclytus Princeps Wladislaus. filius Boleslai de Oppol (prius regni Hungariae Palatinus) totius llussiae Dux, et Dominus a Ludouico constitutus, — subin cernens,quod mo­bile Dominium Russiae propter insultus Lithuano­rum pacifice lueri non posset; ipsum Domino Lu­douico, Regi Hungariae ac Poloniae pro lerris et ducatibus videlicet Dobrinieusi,Gnetbconiensi,Bid-

Next

/
Oldalképek
Tartalom