Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
gratl, Sabbatlio proximo post praediotum festum Corporis Christi. Anno praenotato — (M. CCC, LXVIII)" E transumto Archiepiscopi Strigon. Demetrii anno 1379 emanato. LXXIII. An. Ch. 1368. Capitulum Poson. de portionibus per Do-m. minam Elenam, Consorti suo Joanni de Jiethe venditis fassionales elargitur, Nos Capitulum Ecclesiae Posoniensis memoriae commendamus per praesentes: quod nobilis Domina Elisabeth vocata, filia Matheus, filii Weden de Feel, consors vero Pongor, in sua et Nicolai , filii eiusdem Matheus, fratris sui Vterini in personis, cuius onus et grauamen super se as-^ sumebat, coram nobis personaliter comparendo extitit confessa viua voce, quod ipsa totam portionem possessionariam, quae ipsam et praedictum Nicolaum, fratrem suum, communiter in portione possessionaria quondam loannis, filii Mauritii, fratris ipsorum patruelis, in possessione Rethe existentis , de iure contingenti deuenisset, cum omnibus vtiiitatibus et pertinentiis vniuersis Ladislao, filio praedicti Ioannis, filii Mauritii, fratri ac proximo ipsorum, similiter coram nobis personaliter existenti et suis haeredibus, haeredumque suorum successoribus, de bona voluntate et consensu praedicti Nicolaj, fratris sw, vt dicebat, tum ratione fraternitatis et proximitatis, tum etiam pro nouem pensis auri plene per eundem sibi datis et persolutis, sicut retulit, dedisset, donasset, tradidisset et contulisset iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam, pariter