Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
et habendam; imo dedit, donauit et contulit coram nobis. Datum feria tertia proxima ante festum Epiphaniae Domini. Anno eiusdem Miilesimo trecentesimo sexagesimo octauo." Ex authographo ; eruit Georg. Gyurikovics. LXXIV. An. Ch. 1367. Idem Capitulum Dominam Elisabeth consortem Pongor, portionem suam in Rete Ladislao et proximo ipsius vendidisse , fatetur. Nos Capitulum Ecclesiae Poson. memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit, vniuersis: Quod nobilis Domina Elena vocata, consors Ioannis, filii Stephani de Rete, filia vero quondam lacobi, filii Matheus, filii Weden, coram nobis personaliter comparendo, extitit confessa viua voce: Quod ipsa duas totales portiones suas possessionarias, vnam videlicet in possessione Rete , aliain scilicet in possessione Welk, Ioannis, filii Thomae, quae fuisset quondam — nunc apud Magistrum Nicolaum, fili^m Leukus de Chalokoz, Vice-Comitem et Castellanum Posoniensem, pro pignore habitam, vt dicebat, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis praefato Ioanni, filio Stephani, Domino et marito suo, tum ratione coniugalis amoris, tum etiam pro viginti quinque marcis auri, marcarum quamlibet cum — pensis computando plene per eundem sibi datis, sicut retulit et persolutis, vendidisset, dimisisset et contulisset iure perpetuo irreuocabiliter in filios, filiorum suorum, et haeredum per haeredes possidendas, tenendas, pariter et habendas; imo dedit, donauit et contulit coram nobis; dando etiam eidem Ioanni Ma-