Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
rum notabilem obtinuit cxercitum.' c Postquam praelii amissi, Arcisque Haliczientis expugnatae calamitates depinxisset; concludit denique: „Vltimus omnium Colomannus, filius Regis Hungariae, cum vxore sua eductus, et a Mscislao in Torczsko custodiae arctiori mancipatus est" 1. c. col. 607. §. 19. Pace, tantam cladem secuta, Aegni Hungariae in Galliciam et Lodomeriam iura salua sunt conseruata: illa etenim inter Andream R. H. ac Mstisiaum, Haliciae Dominum Anno 1220. hic sub conditionibus conuenit: ,,Vt alter filiorum Vngariae Regis, Bela ( Andreas ) filiam Mscislai Mariam in consortem habeat; Mscislaus de Ilaliciensi Ducatu Colomanno post triennium decedat; et taol ipsum Colomannm, quam vxorem suam, et omnes suae potestatis captiuos liberet. Quae omnia eo nnno fuere consurnmata," inquitDlugossus 1. c. lib. VI. col. 610—11. Testimonio confirmalur Ilonorii PP. III. scribentis: „Nuper ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod, cum dudum ( Colomanno) Regi, nato tuo secundo genito, ad Regnum Galetiae sibi datum, per venerabilem fratrem nostrum , Strigoniensem Archiepiscopum, auctoritate Sedis Apostolicae coronato in ilegem — filiam nobilis viri — Ducis Poloniae, matrimonialiter copulasses: tam a te, quam ab ipso Duce corporali iuramento praestito, quod neuter vestrum dissolui huiusmodi matrimonium procu.raret; quin imo Regem praedictum in obtinendo Regnum ipsum defenderetis toto vitae vestrae tempore; casu sinistro accidit, Regem ipsum cum sua sponsa et pluribus aliis viris nobilibus a tuis hostibus capliuari, et tamdiu extra Regnum ipsum maucipatos custodiae detineri, donec necessitate