Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

virum Magnificum olim Dominum Nicolaum Konth Palatinum cum ceteris Prelatis, Baronibus, et Ile­gni nostri Proceribus in Vzuram destinaramus, qui­dam familiares ipsius Domini Archiepiscopi, pro custodia deputati, vtrumque par sigilli noslri pre­concepta malitia subtraxerunt. Nos itaque preca­uentes ne ex huiusmodi sigilli nostri deperditione regnicolis nostris in earum iuribus successiue peri­culum possit imminere, sigillum noum in duobus paribus fecimus pro nobis sculpi, quod ad omnia priuilegia nostra et condam Domini Karoli Begis, Patris nostri sub priori sigillo eiusdem, tempore sui coronationis sculpto, et demum per eumdem eo, quod sub ipso plurime infidelitates perpetrate, facte extiterunt, permactato, ac sub alio sigillo ipsius in partibus Transalpinis casualiter deperdito confecta, iuxta dicta tria sigilla decreuimus fore apponenduin; ad quecunque vero priuilegia vestra dictis duobus prioribus sigillis suis consignata, que per euradem Patrem nostrum per sigilla eiusdem posteriora vel per nos cum sigillo nostro, modo praemisso deperdito, confirmala non haberentur, et ad ipsa priuilegia ipsum nouum sigillum non appenderetur, vel quecunque patentes litterae pri­me nostre non confirmarentur, ea priuilegia et lit­tere, sicut por eumdera Patrem nostrum fuerunt reuocata , et annulata, sic et nos ipsas vel ipsa comraisimus viribus caritura, nullamque roboris obtentura firmitatem ; inter que presens priuilegi­um nostrum omni suspicione destitutum, et omnia in eo superius contenta et expressa, pro predictis Gregorio et Georgio, filiis condam Bani, eorura­que heredibus, et posteritatibus vniuersis, dicti si­gilli nostri noui duppbcis et authentici appensione

Next

/
Oldalképek
Tartalom