Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

innouamus et perpetuo confirmamus. Datum per manus Venerabilis in Christo Patris, Domini La­dislai , Episeopi Vesprimiensis, reginalis Cancel­larii, et aulae nostre Vice Cancellarii dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo trecente­simo sexagesimo octauo, quarta nonas mensis Au­gusti. Kegni autem nostri vigesimo septimo." EK donationalibds eiusdem Ludouici filiis Pauli Bani A. 1347. concessis; quae per Capitulum Zagrabiense An­MO 1375 transumtae sunt. LX. An. Ch. 1308. Llein Ludouicus Mercatores e Tarlaria Brassouiam venientes a soluenda tricesima in vicern immunes esse vult. Ludouicus, Dei gracia, Rex Vngarie, fideli­bus suis ciuibus et vniuersis hospitibus Ciuitatis nostre Brassouien. eL suarum pertinentiarum, sa­lulem et gratiam. Nouerit vestra fidelitas, quod nos ad humillimam supplicationem fidelis nostri lacobi , Iudicis dicte Ciuitatis Brassouiensis, in­clinati pro statu vestro meliori et commodo poti­ori tricesimam , quam mercatores Domini Deme­try, Principis Tartarorum, de suis rebus merci­monialibus in Ilegno nostro soluere debeant, non faciemus recipi. Ita vt et vos in terra ipsiusDomini Demetry securi et liberi possitis transire sine solu­tione tricesime cum rebus vestris, et bonis mer­cimonialibus. Datum in Wyssegrad feria quinta proxima ante festum natiuilatis beati Ioannis Ba­ptistae. Anno Domini Millesimo, CCC. LX. octauo." Ex originali arcbiui Brasso.

Next

/
Oldalképek
Tartalom