Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

praecipuos Haliczensium sibi conciliasset, Polow­czonuin succursu fretus, Colomannurn Halicziae obsidet; fameque ad faciendam deditionem com­pellit. Anno 1218. comparatis, auctisque copiis auxilio cumprimis soceri sui restitutus quidem Dominio Colomannus fuit; ast demum amissa cru­enta suorum pugna, in victoris Mstislaui, Polo­czorum copiis aucti, captiuilatem, cum Regina Sa­lomea, redactus est. Iiem tragicam Dlugossus am­plissime persequitur: „Quae res, inquit, Rutlie­norum animos, fluxam suapte fidem h a­bentium, a Colomanno cum eis inconsultis con­fecta coronatio fuerit, et abalienauit, et in odium atque irritationem perduxit; portendentibus coro­nationem ipsam, et ritus ipsorum, et generis ex­lerminium effecturam. Omnes itaque in Coloman­num conspirant, et exercitibus Colomanni, qui eum in Russiam duxerant, ad Vngariam reuersis, dum se Colomannus tutum crederet, Ruthenorum Princeps Mscislaus, ob praestantiam Chrobi appel­latus ? Ruthenorum et Polowczonum adiutus au­xilio , Haliciam perueniens, nonnullis Habczien­sium fortalitiis ac curiis captis ac spoliatis, et in­censis, ad Halicziensem quoque arcem obsidionem admouit. Expugnata et capta Arce Halicziensi a Ruthenis, plurimi Polonorum et Vngarorum Pro­ceres occisi, aut capti sunt. — Nouus etiam Co­lomannus Rex eiectus fuga, Vincentio ( Kadlub­Kone) Cracouiensi Episcopo, et Iwone Cancellario Pol oniae, simul fugientibus, sibi consuluit.— Eie— ctionem filii sui Colomanni de Regno Halicziensi Andreas Vngariae Rex , moleste ferens expediti­onem insigncm in Ruthenos inagno sumtu, et cu­ra parauerat3 a Meskone Albo, Monarcha Polono-

Next

/
Oldalképek
Tartalom