Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

g i o n c s R ii t h e n o r u m ad Poloniae regnum spe­ctare permittat." Lib. VI. col. 566. Hac de re­nunciatione Kadlubko, his omnibus synchror nus, nihil nouit! 15. Galicia breui Lodomeriae acces­sione auctior ad Hungariam rediit. Wlodomiro enim An. 1198 sine liberis exstincto, Romanus, Lodomeriae Dux, quem Lestko Polonus Galicianis denuo vi et armis obtruserat, postquam in suos, vicinos, ipsos adeo Poionos, immaniter saeuiisset, A. 1205 horum armis caesus occubuit. „11 lo quo­que in tempore Romanus, potentissimus Prin­ceps Ruthenorum saepedictus, Duci Lestkoni tri­buta denegat, audaciterque suo imperio se opponit, ac manu potenti metas Poloniae aggre­ditur insperate; quod dum auribus Lestkonis jjer­strepuit, illico in Zawichost sibi occurrit, in eum­que irruit. — Sic Romanus, qui oblitis beneficiis per Kazimirum et Lestconem, fiiiuin eius, sibi quam pluries impensis, fratres suos impugnare jjraesumit, a gladio corruens, in loco certaminis expirat. Et hoc anno Domini M. CCCV." Ita Bo­guphalus 1. c. p. 56. Danielem, quem Romanus inGaliciae, ac Lodoineriae Ducatibus successorem reliquerat, Princeps Tchernigowien­sis, Mistislaus, Rurici Magni Principis auxilio, spo­liare regno moliebatur; ast suppetiis Andreae II. R. H. stipatum eiicere haud potuit: „Ruricus Ma­gnus, Princeps Chiowiae, misit ad Ducein Tscher­nigowiae, et osculabatur cum ipso crucem in si­gnum pacis et amicitiae, euocatis mox in subsi­dium Polowcziis, mouerunt contra Haliciam. Quo audito Rex (Korol) suppetias exjiediit llalitziam, Duci Danieli Bomanouitsio. Aduenienles Lachovvi 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom