Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

ciura fuerit nolicia manifesla, salutem et graciam. Fidelitatem vniuersitatis Vestre attente requiri­mus, nichilominus vobis et cuilibet Vestrum firmo firmius, regio edicimus sub precepto per presen­tes; quatenus statim habita presencium noticia, vniuersi Vestrum vniuersaliter et singuli singu­lariter adeo se equis, armis et aliis exercituum necessariis promptuare et munire studeat indilate, vt quam primum nos in breui, sicut proposui­mus, illuc in medium Vestri, auctore Domino, proficiscemur, et vobis per nostrum Nuncium et litteras intimauerimus, more exercituancium egre­di et Nobiscum iter arripere possitis, fidelia imo oportuna seruitia nobis et sacrae nostrae coronae iuxta Vestram consuetudinem ab antiquo assue­tam, quibus mediantibus nobiscum astringimini exercituare, exhibituri. Scitis namque et Vestre euidenter constare potest vniuersitati, quod nos h a c t e n u s o m n e m v e s t r a m v o 1 u n t a t e m e t beneplacitum a d i m p 1 e u i m u s, et adhuc facimus Domino Duce. Recommendatam itaque habemus vestram fidelitatem, propensius et re­commissam, ,vosque beneuolencia nostra regia et gracia speciali prosequentes in hac parte; secus sub nostre grauissime indignacionis poena facere non ausuri. Datum in Kaproncha, tercio die B. Lucie Virginis. Anno Domini M. CCC. LXVII." Ex originali. Dan, Cornides MSS. Tom. If. p. 38. Valuerit exercitus iste contra Lubarclum ; eiusque suc­cursu Casimirud R. P. vniuersam terram Wladimirien­sium cum eastris suis , munitionibus et praesidiis, Lu­bai do inde fu^ato , in suam redegit potestatem." Dlu­gos. L. IX. col. 1] 50.

Next

/
Oldalképek
Tartalom