Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
An. Cn. 1367. Idem Ludouicus Mercatoribus de Cibinio, tributis solutis Viennam , Pragam , ladram, ] enetias etc. liberam priuilegiis Budensium haud ob^ stantibus , negociandi facultatem impertitur. Ludouicus, Dei grada , Rex Ilungarie, fidelibus suis, vniuersis Praelatis, JBaronibus, Comitibus, Castellanis, Nobilibus, et aliis cuiuscunque status et praeeminentiae hominibus, tributa in Dalmatia, et Croatia ; ac aliis vbique in terris scilicet, et super aquis, in Regno nostro habentibus et tenentibus, nostrisque et eorumdem tributariis, quibus praesentes ostendentur, salutem et gratiam. Cum nos fidelibus ciuibus et hospitibus nostris de Scibinio , et de eius pertinentjis, ad deuotam e >rumdem supplicationem nobis porrectam , potissime autem prouidi Andreae filii Nicolai, Iudicis eorum, petitione interessabili erga nostram Maiestatem pro ipsis accedente, ex gratia concessimus speciali, vt iidem cum rebus eorum et raercantiis, cuiuscunque generis vel speciei existant, quocunque voluerint, siue in Wiennam, Pragam, Iadram, et Wenetias, ac alias, instar ceterorum mercatorum llegni proficisci, easdemque res venales et mercautias, cuiuscunque materiae existant, iuxta nutum eorum voluntatis, vbicunque maluerint, disligare, deponere, commutare, et venditioni exponere, non obstante libertate ciuitatis nostrae Budensis, in hac parte, possint atque valeant. Volumus, et fidelitati Vestrae firino edicto Regio praecipiendo inandamus, quatenus pradictos ciues fideles et hospites nostros, vel eorum aliquem in huiusmodi processibus et itineribus, per loca tributoruin Vestrorum faciendis, solutis eorura veris