Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

Clericos ac Laicos auulsa, et usurpata ad ius ac proprietatem eiusdem Monasterii reuocanda com­mittit. Datum Auinione V. kal. Aprilis. Ponti­ficatus anno secundo." Origin. in archiuo Exc. Camerae R. H. CCXLII. Jtri. Ch. 1364. TVilhelmus Episcopus Quinqueeccles. ab­usum ab interfectorum funere marcam vnam exigendi t recensitis JBenedicti PP. XII. litteris damnat. Nos Wilhelmus, Dei et ApostolicaeSedis gra­tia Episcopus Quinqueecclesiensis, Comes Capel­lae, et Secretarius Cancellarius Domini Ludouici, eadem gratia Kegis Hungariae, memoriae com­mendantes tenore presentium significamus, quibus expedit, Yniuersis: Quod cum Reginali Excellen­tiae primi sui regnicolae grauem porrexissent que­rimoniam super eo, vt Archidiaconi et Vicearchi­diaconi de sepultura hominum quocunque modo interfectorum marcam exigendo ipsis et ad eos pertinentibus maximam inferrent continue iniuriam atque dampnum, et in hoc sibi remedium a Ma­iesta^e reginali impertiri supplicassent, ipsa regi­nalis celsitudo de remedio eis in hac parte subue­nire attendens, in conseruatorio regali Litteras Papales tenoris infrascripti per nos requiri, et earum copiam de verbo ad verbum cuilibet pe­tenti sub sigillo Regio, quo praetextu dicti Ho­noris nostri, scilicet comjtatus Capellae Regiae vtimur, dari facere personaliter demandauit, qua­rum tenor talis est: Benedictus Episcopus Seruus Seruorum Dei, Vener. Fratri T. Archiep. Strigo­niensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum contingit interdum aliquam consuetudinem repe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom