Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
riri, quae rationi obuiet, moralitatis venustati repugnet et sacris presertim Canonibus contradicat, illa veluti corruptela ex principis auctoritate sonora exstirpanda radicitus, penitus abolenda et omnino a vulgaris erroris obseruantia praecidenda talisque circa id debet cautelae prouisio adhiberi, scripturis authenticis et perpetuis Codocibus committenda, quae certe deriuentur in posteros, et in illis memoriter propagentur, ne in recidiuae contagium per obliuionis lubricum demergatur, fiatque propterea eius detestabilis iamque dampnatae obseruantia rediuiua. Nuper siquidem ex insinuatione karissimi in Christo filii nostri Karoli Regis Hungariae illustris, ad Apostolatus nostri peruenit auditum, quod in regno suo Hungariae quaedam abusio detestabilis inoleuit, videlicet, quod cum contigit aliquem quocunque modo interfici hominem, ipse interfectus, etiamsi testatus decedat, ad ecclesiasticam nullatenus admittatur sepulturam, nisi pro eo vltra omnia funeralia et alia in talibus alicubi consueta communiter vna mai-ca argenti, seu marca vsualis monetae illius terrae, Archidiacono vel vices gerenti eius, in cuius Archidiaconatu idem interfectus sepeliri debet, pro ecclesiastica plenarie persoluatur, quod si bona interfecti vel interfectoris ad hoc non suppetant, et propterea restet dicta marcae solutio facienda, per Archidiaconum vel quemuis vices gerentem praefatos omnes de Parochia Ecclesiae,vbi talis interfectus sepeliri debet,interdicto supponuntur ecclesiastico, donec de huiusmodi marca dicto Archidiacono, vel suo vices gerenti praedicto exstiterit satisfactum. — Quare Nobis idem rex humiliter supplicauit, vt de tollenda pror-