Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
transiunif ac confirmat. XIII. Aug. An. M. CCC. LXIY. U Analecta Fejervari Tom. III- nro 526. Idem Ludouicus solutionem tributi ad castrum Szklabina ciuibus et hospitibus de Szent Marton remittit. In festo Sim. et Iudae Apost. An. M. CCC. LXIV." E registro Thurocz. CCXXXVIII. An. Ch. 1364. Vrhanus PP. V. IVilhelmum Episcopum Quinqueecclesiensem oh procurcitorem suum adiutum laudat. Vrbanus, Episcopus Seruus Seruorum Dei. Venerabili fratri Wilhelmo, Episcopo Quinqueecclesien. salutem et apostolicam benedictionem. Grata nobis Venerabilis fratris nostri Petri Episcopi Florentin. relatione didicimus, quod tua fraternitas eum, imo nos in ipso multipliciter honorasti j sibique iri commissis ei ab apostolica Sede negotiis, prouidis tuis consiliis et efficacibus fauoribus apud imperialem celsitudinem astitisti; de quibus merito nobis acceptis fraternitatem eandern laudibus condignis attollimus, et ei gratiarum referiinus actiones, intendentes te alias nobis ex meritis tuis acceptum, acceptiorem habere de cetero, tamquam amplius comprobatum ac oportuno tempore prosequi vberioribus gratiis et fauoribus dicte sedis. Datum Auinione X. Kalen. Iun. Pontificatus nostri Anno secundo." Ex instrumentis Vaticanis A, 1364 X. kal. lun/i.